SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 66 | Next

Southey, Robert, 1774-1843

"Poems, 1799"

Hoc quoque
dolore mulier permota, lecto protinus decubuit graviter infirmata;
sentiensque morbum subrepere ad vitalia, liberos quos habuit
superstites, monachum videlicet et monacham, per epistolam invitavit;
advenientes autem voce singultiente alloquitur. Ego, inquit, o pueri,
meo miserabili fato daemoniacis semper artibus inservivi; ego omnium
vitiorum sentina, ego illecebrarum omnium fui magistra. Erat tamen mihi
inter haec mala, spes vestrae religionis, quae meam solidaret animam
desperatam; vos expctabam propugnatores contra daemones, tutores contra
saevissimos hostes. Nunc igitur quoniam ad finem vitae perveni, rogo vos
per materna ubera, ut mea tentatis alleviare tormenta. Insuite me
defunctam in corio cervino, ac deinde in sarcophago lapideo supponite,
operculumque ferro et plumbo constringite, ac demum lapidem tribus
cathenis ferreis et fortissimis circundantes, clericos quinquaginta
psalmorum cantores, et tot per tres dies presbyteros missarum
celebratores applicate, qui feroces lenigent adversariorum incursus. Ita
si tribus noctibus secura jacuero, quarta die me infodite humo.
Factumque est ut praeceperat illis. Sed, proh dolor! nil preces, nil
lacrymae, nil demum valuere catenae. Primis enim duabus noctibus, cum
chori psallentium corpori assistabant, advenientes Daemones ostium
ecclesiae confregerunt ingenti obice clausum, extremasque cathenas
negotio levi dirumpunt: media autem quae fortior erat, illibata manebat.


Pages:
54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78
print 'ubezpieczenia oc 1171501681' . "\n"; print 'oc ubezpieczenia 1171501682' . "\n"; print 'Przeprowadzki Zabrze 1171501842' . "\n"; print 'faktura vat online 1171501921' . "\n"; print 'kalkulator ubezpieczenia samochodu 1171501692' . "\n";