Tertia autem nocte, circa gallicinium, strepitu hostium adventantium,
omne monasterium visum est a fundamento moveri. Unus ergo daemonum, et
vultu caeteris terribilior & statura eminentior, januas Ecclesiae; impetu
violento concussas in fragmenta dejecit. Divexerunt clerici cum laicis,
metu stelerunt omnium capilli, et psalmorum concentus defecit. Daemon
ergo gestu ut videbatur arroganti ad sepulchrum accedens, & nomen
mulieris modicum ingeminans, surgere imperavit. Qua respondente, quod
nequiret pro vinculis, jam malo tuo, inquit, solveris; et protinus
cathenam quae caeterorum ferociam daemonum deluserat, velut stuppeum
vinculum rumpebat. Operculum etiam sepulchri pede depellens, mulierem
palam omnibus ab ecclesia extraxit, ubi prae foribus niger equus superbe
hinniens videbatur, uncis ferreis et clavis undique confixus, super quem
misera mulier projecta, ab oculis assistentium evanuit. Audiebantur
tamen clamores per quatuor fere miliaria horribiles, auxilium
postulantes.
Ista itaque quae retuli incredibilia non erunt, si legatur beati Gregorii
dialogus, in quo refert, hominem in ecclesia sepultam, a daemonibus foras
ejectum. Et apud Francos Carolus Martellus insignis vir fortudinis, qui
Saracenos Galliam ingressos, Hispaniam redire compulit, exactis vitae suae
diebus, in Ecclesia beati Dionysii legitur fuisse sepultus.
Pages:
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79